Hľadaný výraz: Rut 1,16-18, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
16 Quae respondit: “Noli instare mihi, ut relinquam te et abeam; quocumque perrexeris, pergam; ubi morata fueris, et ego pariter morabor: populus tuus populus meus et Deus tuus Deus meus. 17 Quae te morientem terra susceperit, in ea moriar ibique locum accipiam sepulturae. Haec mihi faciat Dominus et haec addat, si non sola mors me et te separaverit ”. 18 Videns ergo Noemi quod obstinato Ruth animo decrevisset secum pergere, adversari noluit nec ultra ad suos reditum persuadere.

1

mail   print   facebook   twitter